- MINUTI
- MINUTIapud Romanos, alii aerei, alii argentei. De illis Ael. Lamprid. in Alexandro c. 22. Tantum intra biennium vel prope annum porcinae carnis suit et bubulae, ut quum fuisset octominutalis libra, ad duos unumque utriusque carnis libra redigeretur. Nempe ante legem Alexandri vendebatur libra porcinae aut bubulaeocto minutis; postea redacta est ad duorum pretium: Magna vilitas ex magna charitate. Casaubon. ad loc. De istis Vopisc. in Aureliano, c. 9, Ipsi autem ad sumptus, aureos Antoniniunos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum et c. Sed omnes minutos, qui Graecis λεπτὰ, argenreos fuisse, contendit Salmas. Not. ad hos Scriptores. Minuti enim inquit, sen Minutuli dicuntur apud illos, quod denarios vocabant veteres, qui denarii drachmae sere pondus ac aestimationem habebant. Atque ut Latinis minuti argentei, pro denariis: Sic Graecis τὰ λεπτὰ ἀργύρια ἀντὶ τῶ δραχμὡν. Sed et absolute Minutos appellârunt Latini, cum argenteos subintelligerent: ut Graeci λεπτὰ, subintelligentes ἀργύρια λεπτὰ igitur sunt drachmae. Certe Hesych. λεπτὸν dicit esse ἑξακιχιλιοςτὸν ταλάντου: talentum autem sex milibus denariûum vel drachmarum valuisse constat. Sic λεπτὰ δύο in Eugngelio, Hilarius in Psalmum 128. exponit duos denarios: et quadrantem, qui duos minutos habere dicitur in Euangelio Marc. c. 12. v. 42. definiunt esse unciae quartem partem; ita minutus, erit octava pars unciae, uti et drachma. Assentitur clare Epiphanius, cum duas drachmas, vocat, quae alii duo minuta. Igitur Minuti vel Minutuli omnibus locis Historiae Augustae sunt, quos denarios vetustiores vocant Auctores, quorum 25. aureum unum efficiebant. Hactenus Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Vide quoque supra Denarius, Drachma, Minuta, et infra Philippei.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.